- EDSARDUSI. Comes Frisiae Or. fil. Ulrici
- EDSARDUSI. Comes Frisiae Or. fil. Ulriciqui primus A. C. 1454. clam a Friderico III. Imp. in eum tractum, qui ab Amasio ad Visurgim mati praetenditur, acceperat nomen Comitis et ius, quantum libertas Frisia pateretur: decem post Annis, publicatis tabulis, Huic succedens fil. Edsardus, benignus in suos mutuâ in se subditorum fide Potens horum spe Geoningae et annexi agri principatum speravit, tenuitqueve, donec eum Saxonica arma, fides mala Geldri, ac postremo cuncta in vadens vix Austriaca trans Amasium reiceret. Huic fil. Enno I. impar patri, et sic regens, ut ab aliis ipse regeretur, haud longus vitae atque imperii fuit: Quo tempore Emda Euangelium amplexa est. Anna tumOldenburgica alterius filii Easardi II. nomine praefuit, civiliter usa prineipatu iam increscente. Secuta mox florentium populorum mala, superbia apud ipsos et luxus, invidia apud dom inantes. Nec temen ad vim ventum, dum Edsardum asperiorem frater minor consiliis aut metu retinebat. At Ioh. mortuo, Edsardus religionis discors, nam ipse Augustanam, Reformatam Emdani profitebantur, magis ac magis suspectam habuit horum felicitatem. Uxor instigatrix aderat regiâ Sueonum sti???, regioque ingenio. Unde inter Comitem et Emdanos turbae, d???vibus vide Hug. Grot. Hist. l. 4. Origo Comitum e Grethana domo est; quae per connubia et hereditates aucta, Emdae, ab aliis male habitae, tutelam prisco tempore susceperat. Idem, Vide quoque in voce Emda.Reges Angliae, ante Normannorum imperium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.